prologus <[1] multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. [2] avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. [3] hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. [4] nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae. [5] itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere.> 1:1 omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum 1:2 harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est 1:3 sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit 1:4 prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo 1:5 fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna 1:6 radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit 1:7 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit 1:8 unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus 1:9 ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est 1:10 et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se 1:11 timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis 1:12 timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum 1:13 timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur 1:14 dilectio Dei honorabilis sapientia 1:15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum 1:16 initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur 1:17 timor Domini scientiae religiositas 1:18 religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit 1:19 timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur 1:20 plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius 1:21 omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius 1:22 corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum 1:23 et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei 1:24 scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat 1:25 radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi 1:26 in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia 1:27 timor Dei expellit peccatum 1:28 nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est 1:29 usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis 1:30 bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius 1:33 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi 1:34 sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi 1:35 fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius 1:36 non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde 1:37 ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis 1:38 adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem 1:39 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te 1:40 quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia 2:1 fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem 2:2 deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis 2:3 sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua 2:4 omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam 2:5 quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis 2:6 crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce 2:7 metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis 2:8 qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra 2:9 qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia 2:10 qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra 2:11 respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est 2:12 permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum 2:13 quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate 2:14 vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis 2:15 vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo 2:16 vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas 2:17 et quid facietis cum inspicere coeperit Deus 2:18 qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius 2:19 qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius 2:20 qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas 2:21 qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius 2:22 dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum 2:23 secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso 3:1 filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio 3:2 iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis 3:3 Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios 3:4 qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur 3:5 et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam 3:6 qui honorat patrem iucundabitur in filiis 3:7 qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri 3:8 qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt 3:9 in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum 3:10 ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet 3:11 benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta 3:12 ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio 3:13 gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore 3:14 fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius 3:15 et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione 3:16 nam pro peccato matris restituetur tibi bonum 3:17 et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata 3:18 quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem 3:19 fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris 3:20 quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam 3:21 quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur 3:22 altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus 3:23 non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis 3:24 in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus 3:25 plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi 3:26 multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum 3:27 cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit 3:28 cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur 3:29 cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum 3:30 synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur 3:31 cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam 3:32 sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit 3:33 ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis 3:34 et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum 4:1 fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere 4:2 animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua 4:3 cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti 4:4 rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno 4:5 ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere 4:6 maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum 4:7 congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum 4:8 declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine 4:9 libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua 4:10 in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum 4:11 et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater 4:12 sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae 4:13 et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius 4:14 qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus 4:15 qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus 4:16 qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens 4:17 si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum 4:18 quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum 4:19 timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius 4:20 et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum 4:21 et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae 4:22 si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui 4:23 fili conserva tempus et devita a malo 4:24 pro anima tua non confundaris dicere verum 4:25 est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam 4:26 ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium 4:27 non reverearis proximum tuum in casum suum 4:28 nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius 4:29 in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae 4:30 non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere 4:31 non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato 4:32 noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii 4:33 pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos 4:34 noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis 4:35 noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi 4:36 non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta 5:1 noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis 5:2 non sequaris concupiscentiam cordis 5:3 et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit 5:4 ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor 5:5 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum 5:6 et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur 5:7 misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius 5:8 non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem 5:9 subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te 5:10 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae 5:11 non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua 5:12 esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae 5:13 esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum 5:14 si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris 5:15 honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius 5:16 non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris 5:17 super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia 5:18 iustifica pusillo et magno similiter 6:1 noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis 6:2 non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam 6:3 et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo 6:4 anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum 6:5 verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat 6:6 multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille 6:7 si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi 6:8 est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis 6:9 et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit 6:10 est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis 6:11 amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget 6:12 si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam 6:13 ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende 6:14 amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum 6:15 amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius 6:16 amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum 6:17 qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius 6:18 fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam 6:19 quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius 6:20 in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius 6:21 quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors 6:22 quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum 6:23 sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei 6:24 audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum 6:25 inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum 6:26 subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius 6:27 in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius 6:28 investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam 6:29 in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem 6:30 et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae 6:31 decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris 6:32 stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi 6:33 fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris 6:34 et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris 6:35 in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te 6:36 et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus 6:37 cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi 7:1 noli facere mala et non te adprehendent 7:2 discede ab iniquo et deficient mala abs te 7:3 non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum 7:4 noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris 7:5 non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens 7:6 noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua 7:7 non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum 7:8 neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis 7:9 noli esse pusillanimis in anima tua 7:10 exorare et facere elemosynam non despicias 7:11 ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea 7:12 non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus 7:13 noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias 7:14 noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona 7:15 noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione 7:16 non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam 7:17 non te reputes in multitudine indisciplinatorum 7:18 memento irae quoniam non tardabit 7:19 humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes 7:20 noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris 7:21 noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum 7:22 non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam 7:23 servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum 7:24 pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te 7:25 filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum 7:26 filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas 7:27 trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam 7:28 mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde 7:29 honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris 7:30 memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi 7:31 in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica 7:32 in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas 7:33 honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis 7:34 da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis 7:35 datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum 7:36 et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio tua 7:37 gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam 7:38 non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula 7:39 non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis 7:40 in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis 8:1 non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius 8:2 non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi 8:3 multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit 8:4 non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna 8:5 non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur 8:6 ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem 8:7 ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt 8:8 noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire 8:9 ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare 8:10 ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella 8:11 non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis 8:12 quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum 8:13 non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum 8:14 ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo 8:15 noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe 8:16 non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita 8:17 non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat 8:18 cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries 8:19 cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te 8:20 cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent 8:21 coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet 8:22 non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi 9:1 non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam 9:2 non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris 9:3 ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius 9:4 cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius 9:5 virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius 9:6 non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam 9:7 noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius 9:8 averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam 9:9 propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit 9:10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur 9:11 speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit 9:12 cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum 9:13 et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem 9:14 ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi 9:15 vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud 9:16 non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio 9:17 non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius 9:18 longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis 9:19 et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam 9:20 communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis 9:21 secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta 9:22 viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi 9:23 et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi 9:24 in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum 9:25 terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit 10:1 iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit 10:2 secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes 10:3 rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium 10:4 in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam 10:5 in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum 10:6 omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae 10:7 odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium 10:8 regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos 10:9 avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis 10:10 nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua 10:11 omnis potentatus brevis via 10:12 brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur 10:13 cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes 10:14 initium superbiae hominis apostatare a Deo 10:15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem 10:16 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem 10:17 sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis 10:18 radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus 10:19 terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum 10:20 arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra 10:21 perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu 10:22 non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum 10:23 semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini 10:24 in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius 10:25 gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est 10:26 non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem 10:27 magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum 10:28 servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur 10:29 noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae 10:30 melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem 10:31 fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum 10:32 peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam 10:33 pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam 10:34 qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur 11:1 sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet 11:2 non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo 11:3 brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius 11:4 in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius 11:5 multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema 11:6 multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum 11:7 priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste 11:8 priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui 11:9 de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas 11:10 fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris 11:11 est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat 11:12 est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate 11:13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum 11:14 bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt 11:17 datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum 11:18 est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius 11:19 in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus 11:20 et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis 11:21 sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce 11:22 ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo 11:23 facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem 11:24 benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat 11:25 ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona 11:26 ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor 11:27 in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum 11:28 quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas 11:29 malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius 11:30 ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir 11:31 non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi 11:32 sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui 11:33 bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam 11:34 ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur 11:35 adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum 11:36 admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis 12:1 si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa 12:2 benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino 12:3 non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus 12:4 da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae 12:5 da bono et non receperis peccatorem 12:6 benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit 12:7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam 12:8 non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus 12:9 in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est 12:10 non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius 12:11 et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo 12:12 non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris 12:13 quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius 12:14 una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit 12:15 in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam 12:16 in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine 12:17 si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem 12:18 in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas 12:19 caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum 13:1 qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam 13:2 pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris 13:3 quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur 13:4 dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit 13:5 si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te 13:6 si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te 13:7 si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi 13:8 et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te 13:10 adtende ne seductus in stultitiam humilieris 13:11 noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris 13:12 advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit 13:13 ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem 13:14 ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis 13:15 inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis 13:16 cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas 13:17 audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis 13:18 omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua 13:19 omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi 13:20 omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur 13:21 si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto 13:22 quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem 13:23 venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes 13:24 et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper 13:25 dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis 13:26 diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum 13:27 humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus 13:28 dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent 13:29 pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum 13:30 bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii 13:31 cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala 13:32 vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore 14:1 beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti 14:2 felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua 14:3 viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum 14:4 qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur 14:5 qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis 14:6 qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius 14:7 et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam 14:8 nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam 14:9 insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam 14:10 oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam 14:11 fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer 14:12 memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur 14:13 ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi 14:14 non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat 14:15 nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis 14:16 da et accipe et iustifica animam tuam 14:17 ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum 14:18 omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi 14:19 alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur 14:20 omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso 14:21 et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo 14:22 beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei 14:23 qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens 14:24 qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens 14:25 qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum 14:26 statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur 14:27 protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet 15:1 qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam 15:2 et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum 15:3 cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur 15:4 et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos 15:5 et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum 15:6 iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum 15:7 homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo 15:8 viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei 15:9 non est speciosa laus in ore peccatoris 15:10 quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi 15:11 non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris 15:12 non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii 15:13 omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum 15:14 Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui 15:15 adiecit mandata et praecepta sua 15:16 si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere 15:17 adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam 15:18 ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi 15:19 quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione 15:20 oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis 15:21 nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi 15:22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium 16:1 et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis 16:2 non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum 16:3 melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii 16:4 et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios 16:5 ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur 16:6 multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea 16:7 in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira 16:8 non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti 16:9 et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum 16:10 non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis 16:11 et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis 16:12 misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram 16:13 secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat 16:14 non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis 16:15 omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius 16:16 non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur 16:17 in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura 16:18 ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur 16:19 montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur 16:20 et omne cor intellegetur 16:21 et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis 16:22 nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est 16:23 qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta 16:24 audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde 16:25 edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius 16:26 in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis 16:27 ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis 16:28 unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum 16:29 non incredibiles verbo illius 16:30 post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis 16:31 anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum 17:1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum 17:2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem 17:3 numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram 17:4 posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium 17:5 creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos 17:6 creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis 17:7 posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum 17:8 et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius 17:9 addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos 17:10 testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis 17:11 et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo 17:12 et mandavit illis unicuique de proximo 17:13 viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius 17:14 in unamquamque gentem praeposuit rectorem 17:15 et pars Dei Israhel facta est manifesta 17:16 omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum 17:17 non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei 17:18 elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit 17:19 et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae 17:20 paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis 17:21 convertere ad Deum et relinque peccata tua 17:22 precare ante faciem et minue offendiculum 17:23 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem 17:24 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei 17:25 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem 17:26 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit 17:27 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius 17:28 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se 17:29 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt 17:30 quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur 17:31 virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis 18:1 qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum 18:2 quis sufficit enarrare opera illius 18:3 quis enim investigabit magnalia eius 18:4 virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius 18:5 non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei 18:6 cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur 18:7 quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius 18:8 numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi 18:9 propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam 18:10 vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est 18:11 ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis 18:12 miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem 18:13 qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum 18:14 misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius 18:15 fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali 18:16 nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus 18:17 nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato 18:18 stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos 18:19 ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce 18:20 ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem 18:21 ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam 18:22 non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum 18:23 ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum 18:24 memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies 18:25 memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum 18:26 a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei 18:27 homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia 18:28 omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem 18:29 sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia 18:30 de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere 18:31 si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis 18:32 ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum 18:33 ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae 19:1 operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet 19:2 vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos 19:3 et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius 19:4 qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur 19:5 qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam 19:6 qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur 19:7 ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis 19:8 amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare 19:9 audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper 19:10 audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet 19:11 a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis 19:12 sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti 19:13 corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere 19:14 corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret 19:15 corripe amicum saepe enim fit commissio 19:16 et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo 19:17 quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris 19:18 et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis 19:19 et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia 19:20 est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia 19:21 melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi 19:22 est sollertia certa et ipsa iniqua 19:23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo 19:24 et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est 19:25 et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet 19:26 ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus 19:27 amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo 19:28 est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens 20:1 quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere 20:2 concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem 20:3 sic qui facit per vim iudicium inique 20:4 quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens 20:5 et est odibilis qui procax est ad loquendum 20:6 est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis 20:7 homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus 20:8 qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur 20:9 est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum 20:10 est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex 20:11 est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput 20:12 est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum 20:13 sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur 20:14 datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt 20:15 exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est 20:16 hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi 20:17 fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius 20:18 qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum 20:19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum 20:20 lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient 20:21 homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit 20:22 ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo 20:23 est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur 20:24 est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se 20:25 est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis 20:26 obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit 20:27 potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt 20:28 mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione 20:29 verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis 20:30 qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem 20:31 xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum 20:32 sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque 20:33 melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam 21:1 fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur 21:2 quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te 21:3 dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum 21:4 quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas 21:5 cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur 21:6 deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi 21:7 qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum 21:8 notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso 21:9 qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme 21:10 stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis 21:11 via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena 21:12 qui custodit iustitiam continebit sensum eius 21:13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus 21:14 non erudietur qui non est sapiens in bono 21:15 est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo 21:16 scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet 21:17 cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit 21:18 verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum 21:19 narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia 21:20 os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis 21:21 tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba 21:22 conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram 21:23 fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit 21:24 ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro 21:25 pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis 21:26 stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit 21:27 stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia 21:28 labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur 21:29 et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum 21:30 dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam 21:31 susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur 22:1 in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius 22:2 de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus 22:3 confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet 22:4 filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris 22:5 patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur 22:6 musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia 22:7 qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam 22:8 qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno 22:9 qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic 22:10 super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus 22:11 modicum plora supra mortuum quoniam requievit 22:12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui 22:13 luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum 22:14 cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris 22:15 serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius 22:16 deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius 22:17 super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus 22:18 harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium 22:19 loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii 22:20 cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur 22:21 sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt 22:22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit 22:23 sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper 22:24 pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum 22:25 mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam 22:26 ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum 22:27 si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus 22:28 fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris 22:29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis 22:30 ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae 22:31 amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo 22:32 omnis qui audiet cavebit se ab eo 22:33 quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me 23:1 Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis 23:2 quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum 23:3 et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus 23:4 Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum 23:5 extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me 23:6 aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me 23:7 doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis 23:8 in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo 23:9 iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa 23:10 nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis 23:11 sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur 23:12 vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga 23:13 et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter 23:14 et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius 23:15 est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob 23:16 etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt 23:17 indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati 23:18 memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis 23:19 ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas 23:20 homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur 23:21 duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem 23:22 anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat 23:23 et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem 23:24 homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo 23:25 omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt 23:26 tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus 23:27 et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum 23:28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes 23:29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia 23:30 hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur 23:31 et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei 23:32 sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio 23:33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi 23:34 haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur 23:35 non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum 23:36 derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur 23:37 et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini 23:38 et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo 24:1 sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur 24:2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur 24:3 in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur 24:4 in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens 24:5 ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam 24:6 ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram 24:7 ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis 24:8 gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi 24:9 et in omni terra steti et in omni populo 24:10 et in omni gente primatum habui 24:11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor 24:12 tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo 24:13 et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices 24:14 ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi 24:15 et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea 24:16 et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea 24:17 quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion 24:18 et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho 24:19 quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis 24:20 sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris 24:21 et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus 24:22 ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae 24:23 ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis 24:24 ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei 24:25 in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis 24:26 transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini 24:27 spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum 24:28 memoria mea in generatione saeculorum 24:29 qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient 24:30 qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt 24:31 qui elucidant me vitam aeternam habebunt 24:32 haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis 24:33 legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis 24:34 posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum 24:35 qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum 24:36 qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis 24:37 qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae 24:38 qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam 24:39 a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna 24:40 ego sapientia effudi flumina 24:41 ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso 24:42 dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum 24:43 et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare 24:44 quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo 24:45 penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo 24:46 adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum 24:47 videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem 25:1 in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus 25:2 concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes 25:3 tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum 25:4 pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum 25:5 in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua 25:6 quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium 25:7 quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium 25:8 corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei 25:9 novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus 25:10 homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum 25:11 beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se 25:12 beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti 25:13 quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum 25:14 timor Dei super omnia superposuit 25:15 beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur 25:16 timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei 25:17 omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est 25:18 et omnem plagam et non plagam videbit cordis 25:19 et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris 25:20 et omnem obductum et non obductum odientium 25:21 et omnem vindictam et non vindictam inimicorum 25:22 non est caput nequius super caput colubri 25:23 et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa 25:24 nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius 25:25 et audiens suspirabit modicum 25:26 brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam 25:27 ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto 25:28 ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie 25:29 mulieris ira et inreverentia et confusio magna 25:30 mulier si primatum habeat contraria est viro suo 25:31 cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa 25:32 manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum 25:33 a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur 25:34 non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi 25:35 si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum 25:36 a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur 26:1 mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex 26:2 mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit 26:3 pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis 26:4 divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris 26:5 a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit 26:6 delatura civitatis et collectio populi 26:7 et calumniam mendacem super mortem omnia gravia 26:8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa 26:9 in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans 26:10 sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem 26:11 mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur 26:12 fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur 26:13 in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se 26:14 ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit 26:15 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat 26:16 gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit 26:17 disciplina illius datus Dei 26:18 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae 26:19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata 26:20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae 26:21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius 26:22 lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem 26:23 columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris 26:24 fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae 26:25 in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit 26:26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus 26:27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam 26:28 duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae 27:1 propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum 27:2 si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis 27:3 conteretur delictum 27:4 si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua 27:5 si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius 27:6 vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis 27:7 sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis 27:8 ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum 27:9 si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum 27:10 volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur 27:11 leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates 27:12 homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur 27:13 in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto 27:14 narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati 27:15 loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium 27:16 effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis 27:17 qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum 27:18 dilige proximum et coniungere fide cum illo 27:19 quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum 27:20 sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui 27:21 et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies 27:22 non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est 27:23 conligare et maledicti est concordatio 27:24 denudare autem amici mysteria desperatio est 27:25 annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet 27:26 in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum 27:27 multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum 27:28 qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera 27:29 et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo 27:30 facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi 27:31 inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi 27:32 laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur 27:33 ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum 28:1 qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit 28:2 relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur 28:3 homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam 28:4 et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur 28:5 ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius 28:6 memento novissimorum et desine inimicari 28:7 tabitudo enim et mors inminet in mandatis 28:8 memorare timorem Dei et non irascaris proximo 28:9 memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi 28:10 abstine te a lite et minues peccata 28:11 homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam 28:12 secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam 28:13 certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem 28:14 si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur 28:15 susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem habentes 28:16 lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem 28:17 civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit 28:18 virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit 28:19 lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis 28:20 qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie 28:21 flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa 28:22 multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam 28:23 beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus 28:24 iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est 28:25 mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa 28:26 perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos 28:27 qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos 28:28 sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras 28:29 aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos 28:30 et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem 29:1 de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat 29:2 fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo 29:3 confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est 29:4 multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt 29:5 donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam 29:6 et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur 29:7 si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem 29:8 sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis 29:9 et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam 29:10 multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt 29:11 verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum 29:12 propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum 29:13 perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem 29:14 pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum 29:15 conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo 29:18 super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit 29:19 vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi 29:20 gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam 29:21 repromissorem fugit peccator et inmundus 29:22 bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se 29:23 vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo 29:24 repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris 29:25 viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis 29:26 peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium 29:27 recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas 29:28 initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem 29:29 melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio 29:30 super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies 29:31 vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os 29:32 hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet 29:33 transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros 29:34 exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater 29:35 gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris 30:1 de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo 30:2 qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur 30:3 qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo 30:4 mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se 30:5 in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis 30:6 reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam 30:7 pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius 30:8 equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps 30:9 lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te 30:10 non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui 30:11 non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius 30:12 curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae 30:13 doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas 30:14 melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia 30:15 salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus 30:16 non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium 30:17 melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans 30:18 bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro 30:19 quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur 30:20 sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis 30:21 videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans 30:22 tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo 30:23 iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas 30:24 miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te 30:25 multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa 30:26 zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus 30:27 splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt 31:1 vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum 31:2 cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam 31:3 laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum 31:4 laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit 31:5 qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea 31:6 multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum 31:7 lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo 31:8 beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris 31:9 quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua 31:10 quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit 31:11 ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum 31:12 de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior 31:13 non dicas simulata sunt quae super illa sunt 31:14 memento quoniam malum oculus nequa 31:15 nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit 31:16 ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas 31:17 nec conprimaris in convivio 31:18 intellege proximi tui ex te ipso 31:19 utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis 31:20 cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas 31:21 et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere 31:22 quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem 31:23 vigilia et cholera et tortura viro infrunito 31:24 somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur 31:25 et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates 31:26 audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba 31:27 in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi 31:28 splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele 31:29 in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est 31:30 diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum 31:31 ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum 31:32 aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius 31:33 quae est vita quae minuitur vino 31:34 quid defraudat vitam mors 31:35 vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio 31:36 exultatio animae et cordis vinum moderate potatum 31:37 sanitas est et corpori et animae 31:38 vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit 31:39 amaritudo animae vinum multum potatum 31:40 ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera 31:41 in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius 31:42 verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo 32:1 rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis 32:2 curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe 32:3 ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis 32:4 loquere maior natu decet enim te 32:5 primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica 32:6 ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua 32:7 gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini 32:8 sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino 32:9 audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia 32:10 adulescens loquere in tua causa vix 32:11 si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum 32:12 in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens 32:13 in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris 32:14 ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia 32:15 et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude 32:16 et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo 32:17 et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis 32:18 qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem 32:19 qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea 32:20 qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent 32:21 peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem 32:22 vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem 32:23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur 32:24 fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis 32:25 in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum 32:26 et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende 32:27 in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum 32:28 qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur 33:1 timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis 33:2 sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis 33:3 homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis 33:4 qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit 33:5 praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius 33:6 equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit 33:7 quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole 33:8 a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum custodiente 33:9 et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam 33:10 ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam 33:11 in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum 33:12 et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum 33:13 quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere 33:14 omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum 33:15 contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum 33:16 et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores 33:17 in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular 33:18 respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam 33:19 audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite 33:20 filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis 33:21 dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro 33:22 melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum 33:23 in omnibus operibus tuis praecellens esto 33:24 ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam 33:25 cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo 33:26 operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem 33:27 iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae 33:28 servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet 33:29 multam enim malitiam docuit otiositas 33:30 in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave 33:31 si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum 33:32 si laeseris illum iniuste 33:33 et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis 34:1 vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes 34:2 quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia 34:3 hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis 34:4 ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur 34:5 divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est 34:6 et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum 34:7 multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis 34:8 sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur 34:9 qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum 34:10 qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam 34:12 multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines 34:13 aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei 34:14 spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur 34:15 spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se 34:16 qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius 34:17 timentis Dominum beata est anima eius 34:18 ad quem respicit et quis est fortitudo eius 34:19 oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani 34:20 et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem 34:21 immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum 34:22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae 34:23 dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis 34:24 qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui 34:25 panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis 34:26 qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum 34:27 qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario 34:28 unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor 34:29 unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus 34:30 qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius 34:31 sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet 35:1 qui conservat legem multiplicat orationem 35:2 sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate 35:3 et deprecatio recedere ab iniustitia 35:6 non apparebis ante conspectum Dei vacuus 35:7 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt 35:8 oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi 35:9 sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus 35:10 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum 35:11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas 35:12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum 35:13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi 35:14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa 35:15 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae 35:16 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet 35:17 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus 35:18 nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio 35:19 a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis 35:20 qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit 35:21 oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus 35:22 et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum 35:23 et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet 35:24 donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius 35:25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua 35:26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis 36:1 miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum 36:2 et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua 36:3 adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam 36:4 sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis 36:5 ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine 36:6 innova signa et inmuta mirabilia 36:7 glorifica manum et brachium dextrum 36:8 excita furorem et effunde iram 36:9 extolle adversarium et adflige inimicum 36:10 festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua 36:11 in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem 36:12 contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos 36:13 congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio 36:14 miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo 36:15 miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae 36:16 reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum 36:17 da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores 36:18 da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum 36:19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum 36:20 omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior 36:21 fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia 36:22 cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi 36:23 omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae 36:24 species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium 36:25 si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum 36:26 qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies 36:27 ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens 36:28 cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem 37:1 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem 37:2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur 37:3 o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius 37:4 sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit 37:5 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum 37:6 non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis 37:7 noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium 37:8 omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso 37:9 a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit 37:10 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi 37:11 bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat 37:12 cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis 37:13 cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere 37:14 cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio 37:15 cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei 37:16 cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi 37:17 et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo 37:18 anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum 37:19 et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam 37:20 ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile 37:21 verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua 37:22 vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est 37:23 qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur 37:24 non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est 37:25 est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis 37:26 vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt 37:27 vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt 37:28 vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt 37:29 sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum 37:30 fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem 37:31 non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet 37:32 noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam 37:33 in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera 37:34 propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam 38:1 honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus 38:2 a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem 38:3 disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur 38:4 Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi 38:5 nonne a ligno indulcata est amara aqua 38:6 ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis 38:7 in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius 38:8 pax enim Dei super faciem terrae 38:9 fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te 38:10 averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum 38:11 da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico 38:12 etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria 38:13 est enim tempus quando in manus eorum incurras 38:14 ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum 38:15 qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici 38:16 fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius 38:17 propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam 38:19 a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem 38:20 in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius 38:21 non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum 38:22 noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis 38:23 memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie 38:24 in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui 38:25 sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur 38:26 qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum 38:27 cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum 38:28 sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus 38:29 sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur 38:30 vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius 38:31 cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione 38:32 sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius 38:33 in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam 38:34 cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem 38:35 omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est 38:36 sine his omnibus non aedificatur civitas 38:37 et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient 38:38 super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur 38:39 sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi 39:1 sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit 39:2 narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit 39:3 occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur 39:4 in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit 39:5 in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit 39:6 cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur 39:7 aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur 39:8 si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum 39:9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino 39:10 ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur 39:11 ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur 39:12 conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur 39:13 non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem 39:14 sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia 39:15 si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi 39:16 adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum 39:17 in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate 39:18 quasi libanus odorem suavitatis habete 39:19 florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis 39:20 date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione 39:21 opera Domini universa bona valde 39:22 in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum 39:23 quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius 39:24 opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius 39:25 a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius 39:26 non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur 39:27 benedictio illius quasi fluvius inundavit 39:28 et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit 39:29 quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius 39:30 bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala 39:31 initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum 39:32 haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur 39:33 sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua 39:34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent 39:35 ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt 39:36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios 39:37 in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum 39:38 propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi 39:39 omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit 39:40 non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur 39:41 et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini 40:1 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium 40:2 cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis 40:3 residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere 40:4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio 40:5 et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius 40:6 modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus 40:7 conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem 40:8 cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum 40:9 ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella 40:10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus 40:11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur 40:12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit 40:13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt 40:14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent 40:15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant 40:16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur 40:17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet 40:18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum 40:19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur 40:20 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae 40:21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis 40:22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis 40:23 amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro 40:24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit 40:25 aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum 40:26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini 40:27 non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium 40:28 timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum 40:29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere 40:30 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis 40:31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se 40:32 in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit 41:1 o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis 41:2 viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum 41:3 o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus 41:4 defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam 41:5 noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni 41:6 et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni 41:7 non est enim in inferno accusatio vitae 41:8 filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum 41:9 filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii 41:10 de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio 41:11 vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi 41:12 et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra 41:13 omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem 41:14 luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur 41:15 curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi 41:16 bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo 41:17 disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque 41:18 melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam 41:19 verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo 41:20 non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide 41:21 erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio 41:22 a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate 41:23 a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas 41:24 de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti 41:25 a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati 41:26 ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo 41:27 ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius 41:28 ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes 42:1 non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas 42:2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium 42:3 de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum 42:4 de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum 42:5 de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare 42:6 super mulierem nequam bonum est signum 42:7 ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe 42:8 de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum 42:9 filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat 42:10 nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur 42:11 super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi 42:12 omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari 42:13 de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri 42:14 melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium 42:15 memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius 42:16 sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius 42:17 nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua 42:18 abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit 42:19 cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum 42:20 non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo 42:21 magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est 42:22 neque minuitur et non eget alicuius consilio 42:23 quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare 42:24 omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei 42:25 omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse 42:26 uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius 43:1 altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae 43:2 sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi 43:3 in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris 43:4 tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos 43:5 magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter 43:6 et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi 43:7 a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione 43:8 mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione 43:9 vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens 43:10 species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus 43:11 in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis 43:12 vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo 43:13 gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum 43:14 imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui 43:15 propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves 43:16 in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis 43:17 in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus 43:18 vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus 43:19 sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius 43:20 pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor 43:21 gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli 43:22 frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis 43:23 devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem 43:24 medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum 43:25 in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus 43:26 qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur 43:27 illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum 43:28 propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia 43:29 multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus 43:30 gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua 43:31 terribilis Dominus et magnus vehementer 43:32 quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius 43:33 benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude 43:34 exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis 43:35 quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio 43:36 multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius 43:37 omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam 44:1 laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua 44:2 multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo 44:3 dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum 44:4 et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba 44:5 in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura 44:6 homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis 44:7 omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus 44:8 qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum 44:9 et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis 44:10 sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt 44:11 et cum semine ipsorum perseverat bona 44:12 hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum 44:13 et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur 44:14 corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes 44:15 sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia 44:16 Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam 44:17 Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio 44:18 ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium 44:19 testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro 44:20 Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo 44:21 in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis 44:22 ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum 44:23 et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae 44:24 et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius 44:25 benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob 44:26 agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim 44:27 et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis 45:1 dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est 45:2 similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit 45:3 glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam 45:4 in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne 45:5 audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem 45:6 et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel 45:7 excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu Levi 45:8 statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria 45:9 et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis 45:10 circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro 45:11 dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae 45:12 stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti 45:13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel 45:14 coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata 45:15 sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem 45:16 non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus 45:17 sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie 45:18 conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto 45:19 factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo 45:20 ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo 45:21 dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel 45:22 quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam 45:23 vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae 45:24 fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis 45:25 et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi 45:26 panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius 45:27 ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas 45:28 et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini 45:29 et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel 45:30 ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum 45:31 et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit 46:1 fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum 46:2 maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel 46:3 quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas 46:4 quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit 46:5 aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo 46:6 invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis 46:7 impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios 46:8 ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes 46:9 et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae 46:10 et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel 46:11 et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem 46:12 ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo 46:13 et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino 46:14 ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo 46:15 et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria 46:16 dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua 46:17 in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta 46:18 et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis 46:19 et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati 46:20 et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam 46:21 et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim 46:22 et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo 46:23 et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis 47:1 post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David 47:2 et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel 47:3 cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua 47:4 numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente 47:5 in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae 47:6 ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae 47:7 sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae 47:8 conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum 47:9 in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae 47:10 de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam 47:11 et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos 47:12 et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem 47:13 Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel 47:14 post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum 47:15 Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua 47:16 et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua 47:17 et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua 47:18 in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae 47:19 et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel 47:20 collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum 47:21 et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore 47:22 dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam 47:23 ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum 47:24 Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet 47:25 dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe 47:26 et finem habuit Salomon cum patribus suis 47:27 et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam 47:28 et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo 47:29 et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum 47:30 valde averterunt illos a terra sua 47:31 et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos 48:1 et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat 48:2 qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini 48:3 verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae 48:4 sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi 48:5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei 48:6 qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo 48:7 qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis 48:8 qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te 48:9 qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum 48:10 qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob 48:11 beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt 48:12 nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum 48:13 Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum 48:14 nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius 48:15 in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius 48:16 in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram 48:17 et relicta est gens perpauca et princeps in domo David 48:18 quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata 48:19 Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum 48:20 in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua 48:21 tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres 48:22 et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum 48:23 non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae 48:24 subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei 48:25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei 48:26 in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam 48:27 spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum 48:28 ostendit futura et abscondita antequam evenirent 49:1 memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii 49:2 in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini 49:3 ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis 49:4 et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem 49:5 praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt 49:6 nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt timorem Dei 49:7 dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti 49:8 incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae 49:9 nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare 49:10 Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubin 49:11 nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias 49:12 et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis 49:13 quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel 49:14 et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna 49:15 et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras 49:16 nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra 49:17 et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi 49:18 et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt 49:19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam 50:1 Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit 50:2 templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi 50:3 in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum 50:4 qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie 50:5 qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est 50:6 quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet 50:7 et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei 50:8 quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis 50:9 quasi ignis effulgens et tus ardens in igni 50:10 quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso 50:11 quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis 50:12 in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum 50:13 in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano 50:14 sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua 50:15 oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis 50:16 porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae 50:17 et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi 50:18 tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo 50:19 tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso 50:20 et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus 50:21 et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt 50:22 tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari 50:23 et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei 50:24 et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam 50:25 det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos 50:26 credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis 50:27 duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim 50:28 qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis 50:29 doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo 50:30 beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper 50:31 si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est 51:1 oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum 51:2 confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi 51:3 et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor 51:4 et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam 51:5 de manibus quaerentium animam meam et de portis tribulationis quae circumdederunt me 51:6 a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus 51:7 de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta 51:8 laudavit usque ad mortem anima mea Dominum 51:9 et vita mea adpropinquans erat infero deorsum 51:10 circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat 51:11 memoratus sum misericordiae tuae Domine et operationis tuae quae a saeculo sunt 51:12 quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus gentium 51:13 exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum 51:14 invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio 51:15 laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione exaudita est oratio mea 51:16 liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo 51:17 propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini 51:18 cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea 51:19 ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva 51:20 laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam 51:21 inclinavi modice aurem meam et excepi illam 51:22 multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea 51:23 dans mihi sapientiam dabo gloriam 51:24 consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non confundor 51:25 conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum 51:26 manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi 51:27 animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam 51:28 possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non derelinquar 51:29 venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam possessionem 51:30 dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum 51:31 adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum disciplinae 51:32 quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer 51:33 aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento 51:34 et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam 51:35 videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni mihi multam requiem 51:36 adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea 51:37 laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius 51:38 operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo 52:1 et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit 52:2 Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum 52:3 qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde 52:4 servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste 52:5 et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel 52:6 verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo 52:7 et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David 52:8 quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra 52:9 si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi 52:10 et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te 52:11 ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum 52:12 et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto 52:13 et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et propitius sis si peccaverit vir iuxta te